DEOS referendi viros benemeritos mos (in)

DEOS referendi viros benemeritos mos (in)
in DEOS referendi viros benemeritos mos
memoratur Suet. in Iulio c. 88. Periit----atque in Deorum numerum relatus est. Quod enim in antiquissimis Graecis historiis dici solet, aliquem a morte τετευχέναι τιμῶν ἡρωίκῶν, vel ἰςοθέων vel ἰςολυμπίων, id Latini multo inverecundius dixêre, in Deorum numerum referri vel consecrari. Fere autem conditoribus urbium aut aliis de publica re bene meritis, honores Heroici decerni soliti, donec paulatim pro Diis habiti etiam isti, uti de Lampsace ait Plutarch. in Mul. praecl. factis, cuius moris exstat gravis censura apud eundem in Romulo. Dixêrunt illud Graeci εναγίζειν, istud ὠς θεῷ θύειν: atque istiusmodi adulatione reliquos mortales Attici cives superarunt. Romani ante Impp. hanc insaniam parcius publice insanivêre. Solus e Regibus Romulus consecratus est, et postea pauci alii: privatae tantum ἀποθεώςεις fiebant, parentum per liberos consecratorum, et domesticâ religione cultorum, ut Plutarch. docet in Quaest. Rom. Unde orta postmodum ἀποθέω???ις Impp. tamquam Patrum Patriae, initio in Caesare ab Augusto facto, quem propterea κοροπλάςτην vocat Iuliani Silen. hincque ad reliquos omnes ritu propagato. Sed et Ptol. Aegypti Regem a filio, et Aratum Ducem, ab Achaeis, in Deorum numerum
relatos, legimus in Idyllio Theocriti 17. et apud Polyb. l. 9. etc. Imo primis iam temporibus talium nomina post obitum in Rituales libros referri, et anno vertente memoriam eorum celebrari consuevisse tradit Cedren. de antiquorum Assyriorum ἀποθεώςει verba faciens: qua de re vide plura apud Casaub. ad Suet. d. h. l. et Athen. l. 6. c. 14. nec non hîc passim. Cum autem Dcorum cuique sui essent πάρεδροι; Iovi οἱ δώδεκα θεοὶ, sex mares, sex feminae, quos propterea Consentes appellabant, i. e. συν´εδροι, eadem sede praediti: Matri Deûm, Idaei Dactyli; Aesculapio Γ῞γεια, Ι᾿αςὼ et Τελεςφορίων, aliis alii. Inde Poeta de Aug.
Tuqueve adeo, quem mox, quae sint habitura Deorum
Concilia, incertum est:
i. e. quibus Diis πάρεδρος sis futurus. Et de Antinoo Traiani delicio, Tertullian. Synhodi Deorum factus est, i. e. in Synhodum et Concilium Deorum cooptatus, etc. Apellati nempe Paredri sunt, qui beneficio Principis alicuius, aut propriae virtutis merito, Numinis dignitatem erant adepti: qui, cum nil sit esse Deum nisi Dei quoque officio fungatur, somniis et oraculis responsa dare et curationes facere credebantur, quod in Aesculapio, Amphiarao, Trophonio. Hephaestione, aliis stulta credidit antiquitas. Unde et πάρεδροι Δαίμονες dicti, quos ad futura praenoscenda Magi evocabant, vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. Caes. et infra in voce Dii, Paredri, item Synodus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”